monumenta.ch > Plinius > sectio 57

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 20, 57
{XXIII} venerem quoque stimulare cum coriandro viridi tritum potumque e mero. vitia eius sunt quod oculos hebetat, inflationes facit, stomachum laedit copiosius sumptum, sitim gignit. cetero contra pituitam et gallinaceis prodest mixtum farre in cibo. iumenta urinam reddere atque non torqueri tradunt, si trito natura tangatur.